monumenta.ch > Plinius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 38
{XVIII} Linozostis sive parthenium Mercuri inventum est. ideo apud Graecos Hermu poan multi vocant eam, apud nos omnes Mercurialem. duo eius genera, masculus et femina, quae efficacior, caule et cubitali, interdum ramoso in cacumine, ocimo angustioribus foliis, geniculis . . ., densis alarum cavis multis, semine in geniculis dependente, feminae copioso, mari iuxta genicula stante et rariore ac brevi contortoque, feminae soluto et candido.